CAPOTI

CAPOTI
CAPOTI
vulgo Gabets, hominum genus est, in plerisque Vasconiae locis, praecipue apud Bigertones et Beneatnenses: Detestandi sunt suis eorumque commercia fuginutur, tamquam leprâ infectorum. Suburbia incolunt et loca remotiora, habentque in templis stationes peculiares, ne alios inficiant: sunt plerique fabri lignarii et vietores, aliisque artibus mechanicis dediti, laboris alias patientissimi. Ipsa facies gestusque aliquid habent, quod eos contemptui propinet: quamvis femineo sexui liberalis satis forma sit. Omnium halitus et os grave olet, unde ingtati odoris quiddam colloquentibus afflatur. Maledictionis id genus, a Maioribus in posteros derivatum pater: cui accedit, quod pauperiores semper in diem vivunt, servotum censeutur locô, neque mutire audent, si quid iniuriae vel a vilissimo inferatur. Eorum si quis forte bona relinquit, liberi tamen heredes non fiunt, nisi mobilium ut vocant, quae omnes, velut viperinum sanguinem, aversantur, Merula, Cosmogr. part. 2. l. 3. c. 38. p. 446. Auctor Hist. Orbis Terr. Georgr. ac Civ. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Oocyte cryopreservation — ICSI sperm injection into oocyte Human oocyte cryopreservation (egg freezing) is a novel technology in which a woman’s eggs (oocytes) are extracted, frozen and stored. Later, when she is ready to become pregnant, the eggs can be thawed,… …   Wikipedia

  • Liste der Bischöfe von Saint-Omer — Die folgenden Personen waren Bischöfe von Saint Omer (Frankreich): Priore Balduin 1013 Helecin 1016 Arnoul I. 1083 Arnoul II. 1093 Oger ca. 1123 ca. 1138 Gerard I. 1151 Peter I. von Flandern um 1160 Robert I. um 1170 Gerard II. von Flandern ca.… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”